Ovidius, Metamorphoses I, 452-476 (Apollo en Daphne) (demo)

  Primus amor Phoebi Daphne Peneia, quem non

  fors ignara dedit, sed saeva Cupidinis ira.

  Delius hunc, nuper victo serpente superbus,

 455 viderat adducto flectentem cornua nervo

  "Quid"que "tibi, lascive puer, cum fortibus armis?"

  dixerat; "Ista decent umeros gestamina nostros,

  qui dare certa ferae, dare vulnera possumus hosti,

  qui modo pestifero tot iugera ventre prementem

 460 stravimus innumeris tumidum Pythona sagittis.

  Tu face nescio quos esto contentus amores

  inritare tua, nec laudes adsere nostras!"

  Filius huic Veneris "Figat tuus omnia, Phoebe,

  te meus arcus" ait "quantoque animalia cedunt

 465 cuncta deo, tanto minor est tua gloria nostra."

  Dixit et eliso percussis aere pennis

  impiger umbrosa Parnasi constitit arce

  eque sagittifera prompsit duo tela pharetra

  diversorum operum: fugat hoc, facit illud amorem.

 470 (Quod facit, auratum est et cuspide fulget acuta,

  quod fugat, obtusum est et habet sub harundine plumbum.)

  Hoc deus in nympha Peneide fixit, at illo

  laesit Apollineas traiecta per ossa medullas.

  Protinus alter amat, fugit altera nomen amantis,

 475 silvarum latebris captivarumque ferarum

  exuviis gaudens innuptaeque aemula Phoebes.

 *Einde fragment*